- BITHYAE
- I.BITHYAEfeminae Scythiae, quae puplillas binas in oculis singulis habent. Inest autem illis ea vis naturalis, ut visu effascinent, interimantque quos diutius intueantur. Plin. l. 7. c. 2. Earam meminit Solin. c. 1. Apollonides perbibet, in Scythia focminas nasci, quae Bithyae vocantur, eas in oculis puplillas geminas babere et perumere visu, si forte quem iratae aspexerint. Ubi scripta exemplatia, nt et Plinii, habent Vitiae. Optimus Regius, Bittae. ex quo legendum conicit Salmas. Bituae (a bis tuendo seu contuendo) hoc est, δίκοροι Proprium enim huiusmodi feminarum, binas in oculis pupulas habere, unde Graecis δίκοροι, pupilla namque ἡ κόρη est, Ovid. de Saga, l. 1. Amor El. 8. v. 13.Hanc ego nocturnas versam volitare per umbrasSuspicor, et plumâ corpus anile tegi;Suspicor, et fama est, oculis quoque pupula duplexFulminat, et geminum lumen ab orbe venit.Ubi verba haec, geminum lumen ab orbe venit, plane designat bituam, h. e. δίκορον, etc. De istiusmodi feminis, narrat Plin. loc. cit. omnes ubique visu nocere, quae duplices pupillas habeant. Apud eundem habetur de Thibtis in Ponto eâdem vittute ac notâ geminae pupillae praeditis, qui Graece Θιβίοι, a loco Thiba, sic appellato, ab Amazone, quadam ibi ab Hercule occisa, uti refert Steph. Vide Salmas. ad Solin. p. 46. et infra ubi de Thibus.II.BITHYAEpopuli Thraciae, quorum auctor fuit Bithys, Martis, et Setet sorois Rhesi sil. Steph.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.